23a de septembro: Pio el Pietrelcina ☐


Breviero > Tagoj laŭ la Kalendaro > Septembro > 23. Pio el Pietrelcina
Stato:


Memoro:


Sankta Pio el Pietrelcina


Sacerdoto



In vico Pietrelcina apud Beneventum in Italia ortus est anno 1887 et, Ordinem Fratrum Minorum Capuccinorum ingressus ac sacerdotio auctus, præsertim in conventu oppiduli Sancti Ioannis Rotundi in Apulia summa cum pastorali deditione ministerium præbuit, fidelium spirituali moderatione pænitentium reconciliatione et providenti erga infirmos pauperesque cura, populo Dei inserviens in oratione et humilitate. Christo crucifixo plene configuratus, die 23 septembris 1968 peregrinationem terrenam complevit.

Preĝejo de S-ta Pio, Pietrelcina • fotis: Gianfranco Vitolo • rekte el Wikimedia Commons • CC-Licenco: BY



Komunaj Tekstoj > Paŝtistoj
aŭ:
Komunaj Tekstoj > Ordenanoj


PREĜO


###
Pri tio ni petas per nia Sinjoro Jesuo Kristo, Via Filo,
kiu vivas kaj regas kun Vi en unueco kun la Sankta Spirito,
Dio en ĉiuj jarcentoj. Amen.

Omnípotens sempitérne Deus,
qui sanctum Pium, presbýterum, crucis Fílii tui singulári grátia partícipem esse donásti,
et per eius ministérium misericórdiæ tuæ mirabília renovásti,
concéde nobis, ut,
eius intercessióne,
passiónibus Christi iúgiter sociáti ad resurrectiónis glóriam felíciter perducámur.
Per Dóminum.



HORO DE LA LEGAĴOJ


Dua Legaĵo – Pio el Pietrelcina


El la leteroj de la sankta sacerdoto Pio el Pietrelcina

Ŝtonoj de konstruaĵo eterna

Paráre divínus Artifex lápides, quibus ædifícium ætérnum éxstruat, quærit assíduis tunsiónibus scalpri salutíferi et diligénti expoliatióne, uti mitíssima mater nostra, sancta Ecclésia Cathólica, canit in hymno offícii dedicatiónis ecclésiæ. Et sic vere est.

Anima quæque ad ætérnam destináta glóriam se óptime lapis ad ædifícium ætérnum erigéndum constitúta definíre potest. Structóri ædem erigéndam quærénti óptime primum lápides ipsam exstructúras expolíre opórtet. Quod ille mállei scalpríque tunsiónibus conséquitur. Páriter vero Pater cæléstis in ánimas eléctas se gerit, quæ, inde ab ætérno, summa sapiéntia ac providéntia Eius ad ædifícium ætérnum erigéndum destinátæ sunt.

Anima autem ad regnándum cum Christo in glória ætérna constitúta mállei scalpríque tunsiónibus expoliénda est, quibus útitur divínus Artifex, ut lápides, seu scílicet ánimas eléctas, paret. At quæ mállei hæ scalpríque tunsiónes? Umbræ, soror mea, timóres, temptatiónes, spíritus mæróres ac spirituáles timóres áliquam ægritúdinem oléntes, et moléstiæ córporis.

Grátias, ergo, ágite infinítæ pietáti ætérni Patris, qui sic ánimam vestram ad salútem deputátam gerit. Cur non gloriári benévolis his óptimi ex ómnibus pátribus adiúnctis? Aperíte cor huic cælésti animárum médico et trádite vos omni fidúcia pleni sanctíssimis eius bráchiis: qui vos tamquam eléctos gerit, ut cómminus Iesum super clivum Calvárii sequámini. Lætítia ego et sollertíssimo ánimi motu quómodo in vobis grátia se gésserit consídero.

Haud dubitétis quin ómnia, quæ ánimæ vestræ occurrérunt, Dóminus ordináverit. Ne timeátis ídeo in malum seu iniúriam Dei incúrrere! Suffíciat vobis scire in tota vestræ vitæ ratióne numquam offendísse Dóminum, qui immo magis magísque celebrátus est.

Si hic benevolentíssimus Sponsus ánimæ vestræ latet, id facit non quia, uti existimátis, de perfídia vestra vindicáre velit, sed quia ámplius periclitátur ille fidelitátem ac constántiam vestram et eméndat vos prætérea a morbis quibúsdam, qui tales óculis carnálibus non vidéntur, morbi scílicet culpæque illæ, quarum ne iustus quidem immúnis est. Dícitur enim in sacris páginis: «Sépties enim cadet iustus» (Prov 24, 16).

Et crédite mihi, quia, si tam afflíctos vos nescírem, minus lætárer, cum Dóminum intellígerem minus vobis donáre gemmas ... Eícite, sicut temptatiónes, dúbia advérsa ... Eícite et dúbia, quæ ad vestræ pértinent vitæ ratiónem, scílicet quod divínas vocatiónes non audítis et dúlcia obsístitis invitaménta Sponsi. Quæ ómnia non ex bono spírito, sed a malo procédunt. De diabólicis ágitur ártibus, quæ, ut a perfectióne abeátis vel saltem iter ad eam retardétis, atténdunt. Ne demittátis ánimum!

Quandóque pandat se Iesus, grátias ipsi ágite; si se abscóndit, áttamen grátias ágite: ómnia delíciæ sunt amóris. Cúpio vos cum Iesu super crucem spíritum trádere et cum Iesu exclamáre: «Consummátum est!» (Io 19, 30).


Originala teksto: Ex Lítteris sancti Pii de Pietrelcína; en: Editio 1994: II, 87-90, n. 8

Dua Responsorio


En Jesuo ĉiu aparta konstruaĵo, bone kunigita, kreske fariĝas sankta templo en Kristo.

En Jesuo ĉiu aparta konstruaĵo, bone kunigita, kreske fariĝas sankta templo en Kristo,

en kiu vi ankaŭ estas kunkonstruitaj por sanktejo de Dio en la Spirito,

sankta templo en Kristo.

Gloro al la Patro kaj al la Filo kaj al la Sankta Spirito.

En Jesuo ĉiu aparta konstruaĵo, bone kunigita, kreske fariĝas sankta templo en Kristo. – Efe 2, 21-22