Esperante Adoru

Esperanto Unua paĝo || A - Z | Adoru | Biblio | Breviero | Meslibro | Traktatoj | Trezorejo | | | |

Ĉu ... preĝi | mediti | ricevi instigojn || kanti | muziki || informiĝi | legi | studi || prepari Diservon



printebla versio
Strukturo de la Breviero

8a de februaro: Jozefina Bakhita ☐


Breviero > Tagoj laŭ la Kalendaro > Februaro > 8. Jozefina Bakhita
Stato: 2020-06-20


Memoro libervola (aŭ por eventuala kunmemorado):


Sankta Jozefina Bakhita


Virgulino



Nata est in regione Darfur Sudaniæ prope vicum Jebel Agilere circa annum 1868. Adhuc puellula rapta et pluries in mercatibus servorum vendita, crudelem servitutem passa est. Demum liberata, Venetiis (Venezia) christiana et religiosa apud Filias Caritatis Canossianas facta est ac reliquam vitam in urbe Schio in agro Vicentino Italiæ ómnibus suppeditans degit, ubi mortem obiit anno 1947.

Sklavomerkato en la 19a jarcento, Khartoum • nekonata aŭtoro • rekte el Wikimedia Commons • CC-Licenco: 0



Komunaj Tekstoj > Virgulinoj

PREĜO


###
Pri tio ni petas per nia Sinjoro Jesuo Kristo, Via Filo,
kiu vivas kaj regas kun Vi en unueco kun la Sankta Spirito,
Dio en ĉiuj jarcentoj. Amen.

Deus,
qui beátam Iosephínam a servitúte abiécta ad dignitátem fíliæ tuæ et Christi sponsæ addŭísti,
da nobis, quæsumus, eius exémplo,
Dóminum Iesum crucifíxum constánti dilectióne proséqui
et in caritáte ad misericórdiam propénsos perseveráre.
Per Dóminum.



HORO DE LA LEGAĴOJ


Dua Legaĵo – Augustinus


El la predikoj de la sankta episkopo Aŭgusteno

Feliĉaj estas la kore puraj, ĉar ili vidos Dion – Mat 5, 8

Non recusétur certámen, si dilígitur præmium, et accendátur ánimus ad alacritátem óperis commendatióne mercédis. Quod vólumus, quod desiderámus, quod pétimus, post erit; quod autem iubémur ut faciámus propter illud quod post erit, modo sit.

Ecce íncipe divína dicta recólere et ipsa evangélica præcépta vel múnera. «Beáti páuperes spíritu, quóniam ipsórum est regnum cælórum». Póstea erit tuum regnum cælórum; modo esto pauper spíritu. Vis ut póstea regnum cælórum tuum sit? Vide modo tu ipse cuius sis. Esto pauper spíritu. Quæris a me fortásse quid sit esse páuperem spíritu. Omnis inflátus non est pauper spíritu; ergo húmilis pauper est spíritu. Altum est regnum cælórum; sed, qui se humíliat, exaltábitur.

Atténde quod séquitur: «Beáti, ínquit, mites, quóniam ipsi hæreditáte possidébunt terram». Iam vis possidére terram? Vide ne possideáris a terra. Possidébis mitis, possidebéris immítis. Nec cum audis præmium propósitum, ut possídeas terram, exténdas avarítiæ sinum, qua vis possidére modo terram, exclúso étiam utcúmque vicíno tuo: non te ista fallat opínio. Tunc vere possidébis terram, quando inhæseris ei qui fecit cælum et terram. Hoc enim est esse mitem, non resístere Deo tuo: ut in eo quod bene facis, ipse tibi pláceat, non tu tibi; in eo autem quod mala iuste páteris, ipse tibi non displíceat, sed tu tibi. Neque enim parum est quia placébis ei, dísplicens tibi; displicébis enim ei, placens tibi.

Accédat et opus et munus: «Beáti qui esúriunt et sítiunt iustítiam, quóniam ipsi saturabúntur». Saturári vis. Unde? Si caro saturitátem concupíscit, digésta saturitáte famem íterum patíeris. Et, qui bibit, inquit, ex hac aqua, sítiet íterum. Medicaméntum quod ad vulnus pónitur, si sanáverit, iam non dolet; quod autem pónitur contra famem, hoc est esca, ita pónitur, ut ad módicum rélevet. Transácta saturitáte, redit fames. Accédit quidem quotídie remédium saturitátis, sed non est sanátum vulnus infirmitátis. Esuriámus ergo sitiamúsque iustítiam, ut ipsa iustítia saturémur, quam nunc esurímus et sitímus. Inde enim saturábimur, quod esurímus et sitímus. Intérior ergo noster esúriat et sítiat: habet enim cibum suum, habet potum suum. Ego sum, inquit, panis qui de cælo descéndi. Habes panem esuriéntis; desídera et potum sitiéntis, quóniam apud te est fons vitæ.

Atténde quod séquitur: «Beáti mundicórdes», hoc est qui mundi corde sunt, «quóniam ipsi Deum vidébunt». Hic est finis amóris nostri; finis quo perficiámur, non quo consumámur. Finítur cibus, finítur vestis: cibus, quia consúmitur edéndo; vestis, quia perfícitur texéndo. Et illud finítur, et illud; sed finis iste pértinet ad consumptiónem, ille ad perfectiónem. Quidquid ágimus, sed quidquid bene ágimus, quidquid nítimur, quidquid laudabíliter æstuámus, quidquid inculpabíliter desiderámus, ad Dei visiónem cum vénerit, plus non requirémus. Quid enim quærat, cui adest Deus? aut quid suffíciat ei, cui non súfficit Deus? Vidére Deum vólumus, vidére Deum quærimus, vidére Deum inardéscimus. Quis non? Sed vide quid dictum est: «Beáti mundicórdes, quóniam ipsi Deum vidébunt». Hoc para, unde vídeas. Ut enim secúndum carnem loquar, quid desíderas ortum solis cum óculis lippis? Sani sint óculi, et erit lŭ illa gáudium; non sint óculi sani, erit lŭ illa torméntum. Non enim corde non mundo vidére permittéris, quod non vidétur nisi corde mundo. Repelléris, auferéris, non vidébis.


Originala teksto: Augustinus, Sermo 53, 1-6; en: Revue bénédictine 104, 1994, 21-24

Dua Responsorio


Metu sur vin mian jugon, kaj lernu ĉe mi, ĉar mi estas milda kaj korhumila. Ĉar mia jugo estas facila, kaj mia ŝarĝo estas malpeza.

Metu sur vin mian jugon, kaj lernu ĉe mi, ĉar mi estas milda kaj korhumila. Ĉar mia jugo estas facila, kaj mia ŝarĝo estas malpeza.

Venu al mi ĉiuj, kiuj estas laborantaj kaj ŝarĝitaj, kaj mi vin ripozigos.

Ĉar mia jugo estas facila, kaj mia ŝarĝo estas malpeza.

Gloro al la Patro kaj al la Filo kaj al la Sankta Spirito.

Metu sur vin mian jugon, kaj lernu ĉe mi, ĉar mi estas milda kaj korhumila. Ĉar mia jugo estas facila, kaj mia ŝarĝo estas malpeza. – el Mat 11, 29-30; Mat 11, 28



supren al la komenco de la paĝo