Esperante Adoru

Esperanto Unua paĝo || A - Z | Adoru | Biblio | Breviero | Meslibro | Traktatoj | Trezorejo | | | |

Ĉu ... preĝi | mediti | ricevi instigojn || kanti | muziki || informiĝi | legi | studi || prepari Diservon



printebla versio
Strukturo de la Breviero

22a de oktobro: Jahano Paŭlo la 2a ☐


Breviero > Tagoj laŭ la Kalendaro > Oktobro > 22. Johano Paŭlo la 2a
Stato: 2020-01-30


Memoro libervola:


Sankta Johano Paŭlo la 2a


Papo



Carolus Iosephus Wojtyła anno 1920 in civitate Wadowice in Polonia natus est. Presbyteratu auctus, studiis theologiæ in Urbe completis, in patriam reditus variis pastoralibus academicisque muneribus functus est. Iam Episcopus aŭiliaris Cracoviensis, anno 1964 Archiepiscopus nominatus est et Sacrosancto Concilio Œcumenico Vaticano II interfuit. Summus Pontifex die 16 octobris 1978, Ioannis Pauli II sumpto nomine, electus, summa apostolica præsertim familiarum iuvenumque et ægrotantium sollicitudine emicuit, quæ eum ad innumeras populi Dei ubique per orbem terrarum Visitationes dŭit cuiusque fructus, inter multos alios, eximius Ecclesiæ hereditate relictus ditissimum eius Magisterium et promulgationes Catechismi Catholicæ Ecclesiæ atque Codicum Iuris Canonici sive Ecclesiæ Latinæ sive Ecclesiarum Orientalium. In Urbe die 2 aprilis 2005, in vigilia dominicæ II Paschatis seu de divina misericordia, pie in Domino quievit.

Katedralo sur la Vavelo, Krakovo: Lestat (Jan Mehlich), rekte el Wikimedia Commons, CC-Licenco: BY-SA



Komunaj Tekstoj > Paŝtistoj

PREĜO


###
Pri tio ni petas per nia Sinjoro Jesuo Kristo, Via Filo,
kiu vivas kaj regas kun Vi en unueco kun la Sankta Spirito,
Dio en ĉiuj jarcentoj. Amen.

Deus, dives in misericórdia,
qui beátum Ioánnem Paulum, papam, univérsæ Ecclésiæ tuæ præésse voluísti,
præsta, quæsumus,
ut, eius institútis edócti,
corda nostra salutíferæ grátiæ Christi, uníus redemptóris hóminis, fidénter aperiámus.
Qui tecum.


HORO DE LA LEGAĴOJ


Dua Legaĵo – Ioannes Paulus Secundus


El la homilio de la sankta papo Johano Paŭlo la 2a komence de sia papeco

Ne timu! Malfermu la pordojn al Kristo!

Petrus Romam venit! Quid enim eum hanc in Urbem, cor Impérii Románi, diréxit et condúxit, nisi inspiratióni a Dómino infúsæ oboediéntia? Fórsitan his Galilaéæ piscátor hucúsque veníre nollet. Fórsitan illic manére mallet, apud ripas lacus Genesáreth, sua cum navícula, suis cum rétibus. Sed, a Dómino ductus, eius óbsequens inspiratióni, huc venit!

Secúndum antíquam traditiónem, témpore persecutiónis sub Neróne, Petrus Romam relínquere vóluit. Sed Dóminus intervénit: ei óbviam éxiit. Petrus ad Eum se vertit, intérrogans: «Quo vadis, Dómine?». Et Dóminus ei statim respóndit: «Romam vénio iterum crucifígi». Petrus Romam revérsus est et hic usque ad suam mansit crucifixiónem.

Ætas nostra nos invítat, nos impéllit, nos óbligat, ut Dóminum inspiciáamus et nos in húmilem piámque immergámus meditatiónem mystérii suprémæ potestátis ipsíus Christi.

Ipse, Qui ex María Vírgine natus est, Fílius fabri lignárii — uti putabátur — Fílius Dei vivi, sicut Petrus conféssus est, venit, ut ex ómnibus nobis «regnum sacerdótum» institúeret.

Concílium Œcuménicum Vaticánum II nobis mystérium memorávit huius potestátis, in lucem próferens missiónem Christi — Sacerdótis, Prophétæ et Magístri, Regis — quæ in Ecclésia perséquitur. Omnes, totus Dei Pópulus istam tríplicem partícipat missiónem. Et fórsitan prætérito témpore in caput Papæ tiára imponebátur, hæc nempe triplex coróna, ut significáret, per eiúsmodi signum, quod totus ordo hierárchicus Ecclésiæ Christi, tota eius «sacra potéstas» in ea exercitáta, áliud non est nisi ministérium, ministérium quod velut unum tenet propósitum: ut univérsus Dei Pópulus hanc triplicem partícipet Christi missiónem atque semper sub Dómini potestáte máneat, quæ suam oríginem non e potestátibus huius mundi trahit, sed a Patre cælésti et e mystério Crucis Resurrectionísque.

Potéstas absolúta simúlque dulcis et suavis Dómini omni respóndet hóminis profunditáti, eiúsque altíssimis intelléctus, voluntátis cordísque adspiratiónibus. Ea non róboris sermóne lóquitur, sed in caritáte veritatéque exprímitur.

Novus Petri Succéssor in Romána Sede hódie férvidam, húmilem fiduciosámque élevat precem: «Christe! Fac, ut ego fíeri et esse possim servus únicæ tuæ potestátis! Servus dulcis tuæ potestátis! Servus tuæ potestátis quæ nescit occásum! Fac, ut ego servus esse possim! Immo, tuórum servus servórum».

Fratres et Soróres! Nolite timére Christum excípere eiúsque potestátem suscípere! Aŭiliámini Summum Pontíficem et omnes qui Christo et, cum Christi potestáte, hómini totíque humáno géneri servíre cúpiunt!

Nolíte timére! Aperíte, immo, expándite iánuas Christo! Eius salvíficæ potestáti aperíte Státuum fines, systémata œconómica nec non política, vastas cultúræ, civílis cultus et progressiónis províncias. Nolíte timére! Christus scit «quid in hómine sit». Solus Ille novit!

Hódie sæpe homo nescit quid intus, in profunditáte ánimi sui suíque cordis áfferat. Sæpe sensus eius vitæ hac in terra est incértus. Dúbio obrúitur quod in desperatiónem mutátur. Sínite ígitur — rogo vos, humíliter ac fidénter vos implóro — sinite Christum cum hómine loqui. Solus Ille verba vitæ habet, sic! vitæ ætérnæ.


Originala teksto: Ioannes Paulus Secundus, Homilia, Die 22 octobris 1978; en: AAS 70 [1978], 945-947

Dua Responsorio


Ne timu! La homsavanto revelaciis la potencon de la kruco kaj donis la vivon por ni. Malfermu la pordojn al Kristo! Vaste malfermu ilin al li!

Ne timu! La homsavanto revelaciis la potencon de la kruco kaj donis la vivon por ni. Malfermu la pordojn al Kristo! Vaste malfermu ilin al li!

Ni estas vokataj en la eklezio, por ke ni partoprenu lian potencon.

Malfermu la pordojn al Kristo! Vaste malfermu ilin al li!

Gloro al la Patro kaj al la Filo kaj al la Sankta Spirito.

Ne timu! La homsavanto revelaciis la potencon de la kruco kaj donis la vivon por ni. Malfermu la pordojn al Kristo! Vaste malfermu ilin al li!



supren al la komenco de la paĝo